

Liber Primus Samuelis*
Caput 9: Versus 2
Vocabulo Saul.[RAB., in lib. Reg., tom. 2.]Saul qui offenso Deo factus est rex super Israel, etc., usque ad et de placito turbulentus factus est.[ID.]Quia Saul asinas patris sui quaerens venit ad prophetam a quo unctus est, significat quod Judaei stultitiam carnalis sensus sequentes, per errores devios luxum mundi perquirunt; asinus enim brutum et luxuriosum animal est. Et ad prophetam venientes, id est, Mosen, audiunt asinas esse inventas, id est, bona terrae sibi esse debita, a quo etiam unctionis oleum et regni gubernaculum promittitur, in quibus ad tempus fratres suos de manu hostium eriperent.[ID.]Secundum praesentis vitae justitiam.[ID.]Hoc magis ad Christum pertinet, de quo dicitur:Ecce puer meus electus quem elegi[Isa. 44.]. Et alibi:Quis similis Deo in filiis Dei[Psal. 86.]?Stateris.Stater siclus est qui habet viginti obolos, id est, denarios decem.